Statuty Uniwersytetu Krakowskiego z 1724 r. (tzw. Waleszyńskiego)

Edycja: Statuta Uniwersytetu Krakowskiego, red. J. Szujski, „Archiwum do Dziejów Literatury i Oświaty w Polsce”, t. 2, Kraków 1882, s. 395-396.

DE LECTIONUM INCIPIENDARUM ET TERMINANDARUM TEMPORE. Et ne aliquando in tradendis lectionibus ordo permutetur statuimus, ut lectiones Theologicas et Juridicas, tam Doctores, quam Professores earundem Facultatum, commutatione aestiva in crastino festi S. Stanislai terminent. Jam vero commutatione hyberna, immediate post festum commemorationis fidelium defunctorum inchoent, et ad Dnicam Passionis protrahant, quod etiam Oratori Tyliciano incumbit. Clarissimi autem Medicae Facultatis Doctores et Professores, tempore vacationum et sacrae Quadragesimae, juxta Statuta facultatis suae perlegent. Philosophiae vero facultatum Doctores et Professores, lectiones Philosophicas incipient tempore verno tertia die post electionem, aut reelectionem Magnifici Dni Rectoris, et ad festum Exaltationis S. Crucis protendent. Jam vero hyberno, tertia similiter die post electionem Magnifici Rectoris, usque ad Dnicam Quinquagesimae. Actus vero Philosophici, simul cum studio Philosophico incepti, commutatione hyemali, usque ad Dnicam Passionis tam in superiori, quam in inferiori lectorio protendentur. Jam vero commutatione aestiva a tempore studii in superiori lectorio ad festum S. Margaretae, jam vero in inferiori ad festum S. Laurentii, et post reassumpta studia, a festo S. Bartholomaei in utroque lectorio, ad festum Exaltationis S. Crucis continuentur. Et ut in tradendis postea lectionibus majorem facilitatem V. V. Baccalaurei habeant, iuxta antiquam consuetudinem, tam tempore S. Quadragesimae, quam vacationum, compendia lectionum tradent, actus extraordinarios absolvent, premissa per [s. 396] Decanum facultatis Philosophicae de iisdem accipiendis convocatione. Quod tempus, absolvendis etiam pro toga actibus, destinamus. [hasła: wykłady, wybory, rektor uniwersytetu, dziekan wydziału]