Statuty Uniwersytetu Krakowskiego z 1724 r. (tzw. Waleszyńskiego)

Edycja: Statuta Uniwersytetu Krakowskiego, red. J. Szujski, „Archiwum do Dziejów Literatury i Oświaty w Polsce”, t. 2, Kraków 1882, s. 394-395.

DE BORCANIS.
Aut antiquitate temporum, aut debita inadvertentia, quoniam fundationes interire

solent, ideo statuimus, ut Borcanae studiosorum in duos libros conscribantur. Quorum unus sit penes Dnum Rectorem pro tempore existentem, alius in Archivo Collegii Majoris. Quarum Borcanarum Provisores, juxta ordinationes fundatorum eas distribuent, rationesque de perceptis et expensis, quolibet anno, coram quo de iure juxta ordinationes competierit, dabunt. Quod si aliqui negligentes in vindicatione earum et distributione fuerint, extunc per officium Recto[s. 395] rale moneantur, ut aut illas aliis tradant, aut serius vindicent neglectas. De quibus autem rationes coram Magnifico Rectore dari debent iis reddendis, sicut et convocationi Decanorum, feriam secundam post Dnicam Passionis, aut si fuerit impedita, die proxima sequenti praefigimus. In qua Convocatione, Provisores Contuberniorum, uti Hierosolymitani, Jageloniani, Philosophorum, Staringeliani, Ziziniani et Provisor classium rationes etiam de perceptis et expensis dabunt.
[hasła: borkany, rektor uniwersytetu, dziekan wydziału, prowizor bursy, sprawozdanie rachunków]