Statuty Uniwersytetu Krakowskiego z 1724 r. (tzw. Waleszyńskiego)

Edycja: Statuta Uniwersytetu Krakowskiego, red. J. Szujski, „Archiwum do Dziejów Literatury i Oświaty w Polsce”, t. 2, Kraków 1882, s. 384-386.

De personali residentia Collegiatorum.
Cum omnes Professores intentioni fundatorum satisfacere omni[s. 385] no sub onere

conscientiae teneantur, statuimus, ut omnes professioni suae, quam diligentissime attendant, neque se durantibus lectionibus abstrahant, sub poenis in statutis cujuslibet facultatis expressis. Nimirum, si quis sine justa et rationabili causa per Decanum approbanda, uno die lectionem, aut disputationem neglexerit, detrahatur illi ex dismembratione, juxta privilegium Alberti Episcopi, nimirum pro una lectione Magistr grossi duo; pro una lectione Jurisconsulti ordinarii, grossi sex, aliorum grossi quatuor. Poena Medici, grossi tres. Si vero per duos menses aut tres negligentiam commiserit, sine justa et rationabili causa per Rectorem approbanda, nil de iis, quae in commune distribuuntur, et de salario suo, si quod certum est, accipiat, et ascensu careat, donec sedula diligentia negligentiam suam compensaverit. Justa autem causa intelligitur, si esset absens in negotiis Regni, Episcopi, Capituli et Universitatis, aut in propriis urgentibus, habita licentia a Magfco Rectore, juxta declarationem Alberti Episcopi in privilegio. Ordinamus praeterea, ne quis in Italiam aut exteras nationes proficisci audeat, nisi licentia prius a Lociordinario ratione Professionis obtenta, et alio Magistro in locum suum surrogato sub poena privationis suae Collegiaturae ipso facto incurrenda. Licentia autem dari non debet, nec cum filiis Nobilium, nisi ad summum ad biennium, et non plu[s. 386] ribus quam duobus, vel tribus ex tota Universitate.
[hasła: członek kolegium, obowiązek rezydencji, dziekan wydziału, kara pozbawienia stanowiska]