Statuty Uniwersytetu Krakowskiego z 1724 r. (tzw. Waleszyńskiego)
Edycja: Statuta Uniwersytetu Krakowskiego, red. J. Szujski, „Archiwum do Dziejów Literatury i Oświaty w Polsce”, t. 2, Kraków 1882, s. 382–383.
De electione Collegiatorum.
Statutum de electione Collegiatorum veluti apprime salutare ad usum omni ex parte revocandum censemus. Et ne in electionibus errores admittantur, semper ad convocationem Dominorum Doctorum et Magistrorum, ad quos pertinet electio, afferatur privilegium Officii vel Beneficii, quod conferendum est, ut ex eo appareat, quae conditiones requirantur ad illud officium, et quis ex candidatis sit aptior ad eas obeundas in Concl. fol. 26. Absens, aut non laborans, ac in Universitate non residens, ad beneficia et officia nullo modo vocandus.
Quamvis qui prior tempore potior est et jure, eos tamen senium defendit, quibus ceterae virtutes ad assequendum illum gradum suffragantur, juxta privilegium Vladislai Regis, et Joannis XXIII Papae, et Alberti Episcopi Crac., et qui laborando et idoneos fecerint, aliis prius vocandi.
[s. 383] Nullus item ad Collegium minus vocetur, nisi qui cursum philosophicum audiverit nec ex hoc, uti ex Seminario aliorum Collegiorum ad Majus, nisi theologicis lectionibus, praecipue tamen cursibus theologicis, quod omnino indispensabile sit, operam dederint sub Professoribus eas tradentibus, neque ad Juridicum, nisi lectiones Juridicas audiverit. [hasła: powoływanie, członek kolegium]