Statuty Uniwersytetu Krakowskiego z 1724 r. (tzw. Waleszyńskiego)

Edycja: Statuta Uniwersytetu Krakowskiego, red. J. Szujski, „Archiwum do Dziejów Literatury i Oświaty w Polsce”, t. 2, Kraków 1882, s. 377–378.

Pars Secunda.
De pecunia Universitatis et Privilegiis.
Quae recte Statuta sunt de pecunia Universitatis et Privilegiis ejus, ea ad executionem deducendo ordinamus. 1mo ut in loco separato in thesauro Collegii Majoris pecunia Universitatis, privilegia resque ceterae asserventur. 2do ut inventarium authenticum eorum om[s. 378] nium, quae asservabuntur in thesauro, conficiatar manu Rectoris et Decanorum subscriptum in quod Inventarium etiam in posterum inscribentur omnia et singula, quae illuc inferentur. 3tio ut Custodes duo, unus e Theologis, alter e Jureconsultis, in triennium eligantur eadem die qua fit Procuratoris Universitatis electio. 4to ut librum compactum habeant, in quo unusquisque nomen suum inscribat. Si quid ex munimentis ex thesauro Universitatis accipiet, melius autem ut collationatum manu Notarii Rectoris aut Apostolici extradatur, originale autem servetur.

5to ut secundum inventarium omnia reddere sint obligati Custodibus, qui in locum

illorum postea eligentur. 6to ne Rector ultra decem marcas de pecunia Universitatis propria authoritate exponere praesumat. 7mo quoniam Procurator Universitatis et alii Professores frequentur opus habent privilegiis ad informationem de officiis et beneficiis suis, ne semper authentica opus sit accipere, conficientur libri, in quibus describentur omnia privilegia et munimenta, quaecunque reperiri possunt, unus pro Collegio Majori et omnibus ad illud pertinentibus, alter pro Collegio Jurisconsulatorum, tertius pro Collegio Minori. [hasła: majątek, przywileje, skarbiec, kustosz skarbca, prokurator uniwersytetu, rektor uniwersytetu, dziekan wydziału]