Statuty Uniwersytetu Krakowskiego z 1724 r. (tzw. Waleszyńskiego)

Rękopis Archiwum Uniwersytetu Jagiellońskiego, sygn. 43 , s. 26-28.

De lectionum incipiendarum et terminandarum tempore Et ne aliquando in tradendis lectionibus ordo per[s. 27] mutetur statuimus, ut lectiones

theologicas et iuridicas, tam doctores, quam professores earundem facultatum, commutatione aestiva in crastino festi s. Stanislai incipiant, et easdem in pervigilio translationis s. Stanislai terminent. Iam vero commutatione hyberna, immediate post festum commemorationis fidelium defunctorum inchoent, et ad Dominicam Passionis protrahant, quod etiam Oratori Tyliciano incumbit. Clarissimi autem Medicae Facultatis doctores et professores, tempore vacationum et sacrae Quadragesimae, iuxta statuta facultatis suae perlegent. Philosophiae vero Facultatum doctores et professores, lectiones philosophicas incipient tempore verno tertia die post electionem aut reelectionem magnifici domini rectoris, et ad festum Exaltationis S. Crucis protendent. Iam vero hyberno, tertia similiter die post electionem magnifici rectoris, usque ad dominicam Quinquagesimae. Actus vero philosophici, simul cum studio philosophico incepti, commutatione hyemali, usque ad Dominicam Passionis tam in superiori, quam in inferiori lectorio protendentur. Iam vero commutatione aestiva a tempore studii in superiori lectorio ad festum s. Margaretae, iam vero in inferiori ad festum s. Laurentii, et post reassumpta studia, a festo s. Bartholomaei in utroque lectorio, ad festum Exaltationis S. Crucis continuentur. Et ut in tradendis postea lectionibus maiorem facilitatem V. V. Baccalaurei habeant, [s. 28] iuxta antiquam consuetudinem, tam tempore S. Quadragesimae, quam vacationum, compendia lectionum tradent, actus extraordinarios absolvent, premissa per decanum Facultatis Philosophicae de iisdem accipiendis convocatione. Quod tempus, absolvendis etiam pro toga actibus, destinamus.
[hasła: wykłady, wybory, rektor uniwersytetu, dziekan wydziału]