Statuty Uniwersytetu Krakowskiego z 1724 r. (tzw. Waleszyńskiego)
Rękopis Archiwum Uniwersytetu Jagiellońskiego, sygn. 43 , s. 21.
De absentia in anniversariis
Quoniam datur beneficium propter officium, ideo cavemus, quatenus absentibus in anniversario portio ipsis competens adimatur, et aliis praesentibus adscribatur, nisi sint per universitatem, aut magnificum dominum rectorem, data notitia anticipative de legalitate aliqua dispensati, aut legitima occasione ratione officii in universitate distenti, aut vera infirmitate pressi. Et quia actus universitatis ordnari professoribus debent, tam ex vi obligationis professoralis, quam et pietatis, iam autem in mandatis quartualibus, (ex quibus nullum salarium speratur nec percipitur) vix aliqui compareant; ideo statuimus quoties aliquis in mandato quartuali absens fuerit, totiens florenus unus ex anniversario pensionali, aut aliqua dismembratione universitatis ipsi rescindatur, et praesentibus applicetur. [hasła: wynagrodzenie]