Statuty Uniwersytetu Krakowskiego z 1724 r. (tzw. Waleszyńskiego)
Rękopis Archiwum Uniwersytetu Jagiellońskiego, sygn. 43 , s. 20–21.
De anniversariis et aliis mandatis rectoris Quia aequum ut, sempiternam recolamus memoriam fundatorum, et aliorum benefactorum, ideo pium maiorum institutum perpetuo observandum teneri volumus. Quatenus quatuor temporibus missa per totam universitatem celebretur, in qua praemisso sermonem per unum ex theologis, nomina tam vivorum quam mortuorum benefactorum, post sermonem brevem, clara et distincta voce recitentur. Aliis vero anniversariis ordinariis, dies hos destinamus:
Pro rege Vladislao Jagelone fundatore universitatis, pro Hedvigi regina consorte eiusdem Vladislai, fundatrice universitatis. Pro Casimiro III, Vladislai Jagelonis Filio, et posteris eius. Pro Joanne Alberto, Casimiri filio. Pro Stephano rege et Anna Jagelonia, consorte eius. Pro Vladislao IV. Feriam 4tam post dominicam primam Quadragesimae, si duplici festo, non fuerit impedita. Anniversariis vero ordinariis 1mo pro anima perillustris Laurentii Staringelii infulati Zamosciensis, postridie festi Commemorationis Defunctorum. 2do pro anima perillustris M. Adami Roszczewicz iuris utriusque doctoris, canonici Crac. feriam 4tam post dominicam secundam Quadragesimae. 3tio pro anima perillustris et reverendissimi Markiewicz, iuris utriusque doctoris, canonici Cracovien. f. 4ta, post Dnicam 3tiam Quadragesimae. 4to pro anima Lucae Noszkowski feriam 5tam ante Dominicam Passionis in ecclesia d. Annae. 5to pro anima perillustris Gorsciia ex [s. 21] censu annuo a summa flor. 1000 in Xiążnice et Karszy locata, per manus perillustris procuratoris ecclesiae Sanctorum Omnium dando in eadem ecclesia SS. OO.
a Słowo poprawiane, było Broscii.
[hasła: rektor uniwersytetu, aniwersarz]