Statuty Uniwersytetu Krakowskiego z 1724 r. (tzw. Waleszyńskiego)

Rękopis Archiwum Uniwersytetu Jagiellońskiego, sygn. 43 , s. 16-20.

De vita et honestate collegiatorum
Rigor iudiciorum et diciplina, tam apd dominum rectorem quam in facultatius et collegiis restituatu, et hoc omnibus residetibus sit propositum; ut vitia extirpentur et scandala procul sint ab iis, qui alii vivendi norma esse debent, si quis igitur fuerit contentiosus, rixosus aut percussor iuxta conclusionem universitatis in rectoratu magnifici Martini Krokier philosophiae ac iurisprudentiae doctoris, canonici ecclesiae cathedralis Luceoriensis anno Domini 1558, quae est tenoris eiusmodi:
Quicunque raptus in quovis affectus facile effervescit, ut quid [s. 17] deceat, ipse non videat, alios recte instituere haud quaquam potest. Turpe enim est doctori, cum culpa redarguit ipsum. Proinde nos Martinus Krokier a Cracovia philosophiae ac iurisprudentiae doctor, canonicus ecclesiae cathedralis Luceoriensis etc. ac rector generalis Universitatis Cracoviensis, cum senioribus patribus, decanis ac consiliariis legitime secundum consuetudinem per schedam anno Domini 1558, die XXII Decembris, convocatis, ad occurrendum quibusdam gravibus et variis scandalosisque controversiis inter professores publicos Minoris Collegii, quas magno cum dolore audivimus et ex utraque discordantium parte, eo quo processerant ordine, sunt coram nobis expositae, et ad consulendum, quomodo illi et eorum similes quietius et animo tranquilliore suis, ad quae vocati sunt, muneribus respondeant. Statuimus et ordinamus perpetuoque observandum decernimus, ut si quis professorum, doctorum atque magistrorum in quocunque Collegio inhabitantium audeat contra alium verbis irrisoriis, nationes confundendo, vel cognomina imponendo, nobilitatemve ad detrahendum plebeis opponendo, cognominationibus itidem scandalosis, famae laesivis, aut quovismodo pungitivis insurgere auderet, poenam unius sexagenae pro communitate et publicae deprecationis toties luat, quot personis iniuria fuerit illata. Si quis autem in communitatem quocunque tempore inter magistros publice vel privatim congregatos armatus ipse venerit, aut alios cuiusvis conditionis subordinaverit (excepta pixide seu bombarda, propter quam [s. 18] simpliciter excludendus erit) item, si in alium manibus violentis, aut quovis genere iactus, vel armorum impetum fecerit, nec tamen eundem verberaverit, supradictae poenae in omnibus suis punctis irremissibiliter subiaceat. Quicunque vero aliquem crinibus vel barba traxerit, aut quocunque modo vellicaverit, faciem aut alia membra corporis laceraverit et ita verberaverit, quod nulla cruenta apparuerit nota, pro poena domino rectori, qui interim fuerit, irremissibiliter reponat quinque marcas et primo ascensu in beneficio legitime eum sequente careat et factum publice in eadem communitate deprecetur. Si autem, quod absit, vulneraverit, parti laesae medicinam expediendo satisfaciat, universitati vero poenam decem marcarum per dominum rectorem, qui interim fuerit, exigendam reponat. Insuper duobus ascensibus in beneficiis eum immediate et legitime sequentibus, privetur. Si autem talis fuerit aliquis, qui nolit, vel non possit ascendere in beneficia universitatis, quindecim marcas ab eodem domino rectore universitatis, ut pro poena reponat universitati,

cogatur, ne quidquam absque consensu totius universitatis eidem restituatur. Si quid omnium praedictorum in privato loco, seu in habitatione alicuius factum fuerit in medio singularum, quae hic praescriptae sunt, poenarum pro singulis excessibus quisque puniatur. Quod si vero quis ita importunus et pertinax fuerit, ut poenam pro assignata sibi die et termino reponere tam in communitate, quam apud dominum rectorem neglexerit, sub poena dupli ad alium sibi terminum praefixum reponere cogatur. Tandem secundum aliam assignationem termini sub poena tripli. [s. 19] Si autem non reposuerit et ita contumax existat, ut ne tantam quidem procrastinationem curet, beneficio per eundem dominum rectorem, obtenta apud loci ordinarium commissione, privetur et destituatur ac a consortio reliquorum domoque ac emolumentis omnibus sine quovis favore excludatur in locumque eius statim post unam hebdomadam a privatione elapsam, alius vocetur, non obstantibus quibusvis statutis et conclusionibus super huiusmodi controversiis aliquando decretis. Novis enim morbis nova remedia sunt adhibenda.

Si vero fuerit potationi deditus, lusor, aut concubinarius vel aliquod aliud scandalum admiserit, et de hoc convictus fuerit, pro prima vice puniatur detractione tertiae partis dismembrationis vel salariis sui annui, pro secunda vice media parte, pro tertia vice tota dismembratione vel salario, pro quarta ascensu privetur et data incorrigibilitate de collegio ac etiam universitate excludatur.
Ut vero per decentium habitus extrinseci, morum honestas intrinseca ostendatur, ordinamus, ut professores vestes proprio congruentes ordini semper deferant, potissimum in actibus publicis universitatis, bireta, insignia doctoratus et magisterii sui togas, caputia, cum ad hoc non solum statutis universitatis, sed etiam quia sunt ecclesiastici ex paescripto Concilii Tridentini sess. 14 stringantur. Neque coloribus prohibitis, rubeo, viridis vel aliquo vario utantur. Si quis habitum decentem non detulerit, pro prima vice puniatur poena octo grossorum, pro secunda sexdecim grosso[s. 20] rum, pro tertia viginti, pro quarta dimembratione privetur.
[hasła: rektor uniwersytetu, prepozyt kolegium, członek kolegium, wynagrodzenia, ubiór, insygnia, toga]