Statuty Uniwersytetu Krakowskiego z 1724 r. (tzw. Waleszyńskiego)
Rękopis Archiwum Uniwersytetu Jagiellońskiego, sygn. 43 , s. 14-15.
De personali residentia collegiatorum
Cum omnes professores intentioni fundatorum satisfacere omnino sub onere conscientiae teneantur, statuimus, ut omnes professioni suae, quam diligentissime attendant, neque se duranti[s. 15] bus lectionibus abstrahant, sub poenis in statutis cuiuslibet facultatis expressis. Nimirum, si quis sine iusta et rationabili causa per decanum approbanda, uno die lectionem, aut disputationem neglexerit, detrahantur illi ex dismembratione, iuxta privilegium Alberti episcopi, nimirum pro una lectione magistri grossi duo; pro una lectione iurisconsulti ordinarii, grossi sex, aliorum grossi quatuor. Poena medici, grossi tres. Si vero per duos menses aut tres negligentiam commiserit, sine iusta et rationabili causa per rectorem approbanda, nil de iis, quae in commune distribuuntur, et de salario suo, si quod certum est, accipiat, et ascensu careat, donec sedula diligentia negligentiam suam compensaverit. Iusta autem causa intelligitur, si esset absens in negotiis regni, episcopi, capituli et universitatis, aut in propriis urgentibus, habita licentia a magnifico rectore, iuxta declarationem Alberti episcopi in privilegio. Ordinamus praeterea, ne quis in Italiam aut exteras nationes proficisci audeat, nisi licentia prius a lociordinario ratione beneficii et ab universitate ratione professionis obtenta, et alio magistro in locum suum surrogato sub poena privationis suae collegiaturae ipso facto incurrendae. Licentia autem dari non debet, nec cum filiis nobilium, nisi ad summum ad biennium, et non pluribus quam duobus, vel tribus ex tota universitate. [hasła: członek kolegium, obowiązek rezydencji, dziekan wydziału, kara pozbawienia stanowiska]