Statuty Uniwersytetu Krakowskiego z 1724 r. (tzw. Waleszyńskiego)

Rękopis Archiwum Uniwersytetu Jagiellońskiego, sygn. 43 , s. 11-12.

De electione decanorum

Quamvis antiquo statuto cautum erat, ut decani in singulas commutationes eligerentur, vel reeligentur, tamen quia propter causas certas et rationabiles postea conclusum est, in hunc usque diem observatum, ut in Facultate Theologica, iurisconsultorum et medica, decanatus esset annuus et in omnibus facultatibus, ne iterato cuique, sed ex ordine singulis deferatur: singularum facultatum posterioribus constitutionibus de electione decanorum standum esse decernimus. In Facultate tamen Philosophica, de [s. 12] antiqua praxi et lege bis in anno decani electio fiat, idque pro commutatione hyemali sabbato ante festum s. Galli Confessoris ex Collegio Maiori; pro aestivali vero commutatione, ex professoribus Collegii Minoris Sabbatho ante festum s. Georgii, attenta personae diligentia in tradendis lectionibus, et si non habuerit impedimentum de non absolutis actibus pro toga, per facultatem assignatis, ac alia in statutis eiusdem facultatis descripta. Theologicae autem facultatis decani, festo s. Marci papae, 7ma 8bris.a
a Zostawiono 6 linijek niezapisanych.

[hasła: wybory, dziekan wydziału]