Statuty Uniwersytetu Krakowskiego z 1724 r. (tzw. Waleszyńskiego)

Rękopis Archiwum Uniwersytetu Jagiellońskiego, sygn. 43 , s. 7.

STATUTUM XVI
De consiliariis
Quoniam appellatione interposita a consiliariis ad universitatem, multiplicato numero consiliarorum, causas intervenientes vix aliqui restarent ad iudicandum, ideo sicut in quolibet regno definitus est numerus officialium ac consiliariorum, ita et in Republica nostra Literaria, eosdem ad numerum octodecem reducimus, qui in negotiis obvenientibus consilio ac opera rectorem iuvare tenebuntur. Inter quos natos esse consiliaros volumus exrectores, uti iam bene rerum academicarum gnaros, doctores facultatum trium superiorum, quatuor decanos facultatum, procuratorem universitatis, oratorem, notarium actorum rectoralium, syndicum; duos vero pro qualitate personarum sibi annumerare poterit, ita tamen, ut numquam definitum numerum viginti excedant.
[hasła: apelacja, konsyliarz uniwersytetu, zgromadzenie uniwersytetu, rektor uniwersytetu, dziekan wydziału, prokurator uniwersytetu, notariusz uniwersytetu, syndyk uniwersytetu]