Statuty Uniwersytetu Krakowskiego z 1604 r. (tzw. Dobrocieskiego)

Edycja: Statuta Uniwersytetu Krakowskiego, red. J. Szujski, „Archiwum do Dziejów Literatury i Oświaty w Polsce”, t. 2, Kraków 1882, s. 399–400.

De personali residentia collegiatorum.

Cum omnes Professores ex intentione fundatorum in suis collegiaturis ad personalem residentiam obligentur sub fide praestiti juramenti, et privatione beneficiorum vel salariorum suorum (in Privileg. fol 2, 4. 22 in Statutis fol. 9 in conclusionibus fol. 48) merito nullum statum aut officium recipere permittantur, quod ipsos impedire aut retardare possit in ipsorum lectionibus faciendis.
Quemadmodum igitur nullus collegiatorum potest esse Rector particularis Scholae, ita extendento declaramus et declarare statuimus: Nullum collegiatum posse esse Rectorem ecclesiae parochialis, nisi fuerit Jurispatronatus Universitatis, et si quis nunc eam possidet, infra annum illam resignare, aut pro simplici beneficio permutare teneatur, sub amissione suae collegiaturae.
Ordinamus praeterea, ne quis in Italiam aut alias exteras nationes proficisci audeat, nisi licentia prius ab Episcopo et ab Universitate obtenta, et alio Magistro in locum surrogato, sub poena privationis suae collegiaturae ipso facto incurrenda, in Statut. fol. 31. in Conclusionibus fol. 12. Licentia autem dari non debet nec cum filiis Nobilium, nisi ad summum ad biennium, et non pluribus quam duobus vel tribus ex tota Universitate.

Si quis sine justa et rationabili causa per Decanum approbanda, uno die lectionem vel disputationem neglexerit, detrahatur illi ex dismembratione juxta statut. fol. 9. 48. et privilegium Alberti Episcopi fol. 28. nimirum pro una lectione magistrorum grossos 2., pro una lectione Doctoris Theologiae 8., Sententiariorum et Baccalaureorum grossi duo, pro una lectione Jureconsulti ordinarii grossi sex, aliorum grossi quatuor. Poena medici grossi tres. Si vero per duos aut tres menses negligentiam commiserit sine justa et rationabili causa per Rectorem approbanda, nil de eo quod in commune distribuitur percipiat, in statuto fol. 45. in Conclus. fol. 9. — Justa autem causa intelligitur, si esset absens in negotiis Regni, Episcopi, Capituli, vel Universitatis aut in propriis, juxta declarationem Alberti Epi. in privilegio 28. 6. [s. 400]
Cum doctorum virorum congregationes debeant esse omnis gravitatis, modestiae, bonique ordinis exemplar, statuimus, ut in quibuscunque convocationibus tam Universitatis quam facultatum aut collegiorum, uno loquente caeteri omnes taceant, et nullus loqui possit, nisi de licentia Rectoris vel alterius convocationi praesidentis. Si quis convocationem turbare, vel in alterius sententiam involare praesumpserit, statim a convocatione expellatur, et secundum delicti modum a similibus convocationibus ad mensem, tres, sex, vel etiam ad annum suspendatur, maneatque voce privatus, qua uti non didicit.
[hasła: obowiązek rezydencji, wykład, dziekan wydziału, kara pieniężna]

Hactenus fuere Statuta Reformationis Dobrociescianae.