Statuty Uniwersytetu Krakowskiego z 1604 r. (tzw. Dobrocieskiego)

Edycja: Statuta Uniwersytetu Krakowskiego, red. J. Szujski, „Archiwum do Dziejów Literatury i Oświaty w Polsce”, t. 2, Kraków 1882, s. 397–398.

De horis lectionum theologicarum.
Pro Sacra Theologia legenda tres antemeridianas horas assignamus, antiquis innitentes consuetudinibus: 1mam Ordinario. 2dam Doctoribus, qui per ordinem legere consueverunt. 3tiam Sententariis, qui legunt alternatim. Quatuor vero pomeridianas deputamus pro Baccalaureis. Initium legendi facient commutatione aestiva a festo S. Marci, ad Quartuale Sae. Crucis. Commutatione vero hyemali a festo S. Lucae ad Dominicam Laetare, si prolixum fuerit intervallum, si autem breve, ad Dominicam Judica. [s. 398]

Cum sint multae vacationes, legibus et consuetudine in Universitate introductae, quibus omnes omnium Facultatum Professores fruunt ad reficiendas vires et lectiones recolligendas pro commutatione qualibet instante. Vacationes omnes in Facultate Theologica usurpatas, utpote quod finito cursu vacare quis debeat per unum annum absolutis Sententiis, vacare per medium annum in Stat. fol. 20 et 22 de communi consensu Sae Theologiae Doctorum abolemus, praeter eas vacationes, quae communiter absolvuntur, videlicet diebus canicularibus, a quatuor temporibus Sae Crucis, ad Festum S. Lucae, et a Dominica Laetare vel Palmarum, ad Festum Sancti Marci.

Nullus Theologorum lectionem suam propter Anniversarium in Ecclesia S. Floriani celebrandum tam antemeridianis quam postmeridianis horis negligat, sub poena in Statutis expressa, in Baccalaureum 8 grossorum pro qualibet lectione neglecta, in Sententiarium quatuor grossorum, et in Baccalaureum duorum grossorum, in Statut. fol. 19. Sed vacantes Anniversaria absolvuntur, nimirum duabus horis antemeridianis, et duabus pomeridianis, ii pro praesentibus in anniversario censeantur, secundum Ecclesiae Cathedralis Statuta et consuetudinem.
[hasła: wykłady, organizacja zajęć, wakacje, aniwersarz, kara pieniężna]