Statuty Uniwersytetu Krakowskiego z 1604 r. (tzw. Dobrocieskiego)

Edycja: Statuta Uniwersytetu Krakowskiego, red. J. Szujski, „Archiwum do Dziejów Literatury i Oświaty w Polsce”, t. 2, Kraków 1882, s. 387–389.

De anniversariis et aliis mandatis Rectoris. Quia aequum, ut sempiternam colere memoriam fundatorum et aliorum benefactorum, recte a majoribus institutum est, ut singulis Quatuortemporibus Missa per totam Universitatem celebretur, in qua commemoratio brevi facta tam vivorum, quam mortuorum benefactorum Universitatis nostrae per unum ex Theologis fierit. Quae dipticha revidenda sunt, et postea [s. 388] propter eos, qui de novo in ea referuntur revidenda sunt. Celebramus et alia anniversaria ordinaria certis anni temporibus, pro Rege Vladislao Jagellone Fundatore Universitatis ultima Maii, pro Hedvige Regina consorte Vladislai, Fundatrice Universitis ….. Julii. Pro Casimiro 3tio Vladislai Jagellonis Filio et posteris ejus feria 3 Pentecostes. Pro Joanne Alberto, Casimiri filio 27 Junii, pro Stephano Rege die Ascensionis Dni, pro Anna Jagelonia Regina consorte ejusdem Stephani Regi die Nativitatis S. Mariae. Pro Dno Luca Noskowski feria 5 ante Dominicam Palmarum. Sed quia Universitas non propter anniversaria obtinenda, sed propter lectiones fundata est, omnino cavendum esse arbitramur, ne facile ejusmodi anniversaria multiplicentur. De aliis mandatis Rectoris servetur, quod conclusum est in Rectoratu D. Mathiae de Miechow fol. 36 nimirum: De caetero, ut fiat mandatum ad sepeliendum et exequias peragendas, nisi actu studia exercentibus praecipue D. veteribus Magistris et emeritis, qui laboribus suis Universitatem ampliarunt, similiter fiat mandatum illis, qui pro Universitate aliqua condigna fundaverunt, ut Regibus Poloniae et magnificis duntaxat benefactoribus, qui Universitatem prebendis adauxerunt et suis dotationibus ornaverunt. Externis autem, seu non intitulatis et intitulatis studia deserentibus, etsi importuna fierit instantia et requisitio, nullo modo admittatur mandatum, [s. 389] nisi ad minus ponantur Universitati prius realiter et in effectu quinque sexagenae in pecunia parata.

Obviam vero ad excipiendum non exeat Universitatis, nisi Serenissimo Regi Poloniae semel, ad maximum bis in anno, praecipue dum Sua Majestatis diu abfuerit Cracoviae. Legatos et Nuntios Apostolicos in Civitatem primo ingreditentes semel tantum excipiat, Reverendissimo Dno. Epo. Crac. Cancellario Universitatis post electionem et consecrationem duntaxat semel tota Universitatis occurrat. Aliis vicibus cum advenerit Rector cum aliquot Doctoribus et non tota Universitate in Curia Suae Reverendissimae Paternitatis excipiet et invitabit. Ad ceteros Pontifices non currat Universitatis invitatum, nisi esset aliquis Pontificum singularis fautor, et actu benefactor Universitatis.
[hasła: rektor uniwersytetu, aniwersarz, fundator, benefaktor, wykłady, czlonek uniwersytetu, ceremoniał, król, adventus regis, kanclerz uniwersytetu]