Statuty Uniwersytetu Krakowskiego z 1604 r. (tzw. Dobrocieskiego)

Edycja: Statuta Uniwersytetu Krakowskiego, red. J. Szujski, „Archiwum do Dziejów Literatury i Oświaty w Polsce”, t. 2, Kraków 1882, s. 382–384.

De electione Collegiatorum.

Statutum de electione Collegiatorum veluti apprime salutare ad usum omni ex parte revocandum censemus. Et ne in electionibus errores admittantur, semper ad convocationem Dominorum Doctorum et Magistrorum, ad quos pertinet electio, afferatur privilegium Officii vel Beneficii, quod conferendum est, ut ex eo appareat, quae conditiones requirantur ad illud officium, et quis ex candidatis sit aptior ad eas obeundas in Concl. fol. 26. Absens vero non laborans, ac in Universitate non residens ad Officia et Beneficia nullo modo vocandi, juxta Conclus. fol. 48.
Quamvis qui prior est tempore potior est et jure, eos tamen solos senium defendit, quibus ceterae virtutes ad assequendum illum gradum suffragantur, juxta Privilegium Vladislai Regis et Joannis XXIII Papae in Privilegiorum Volumine fol. 25, 29. Et Alberti Epi. Crac. ibidem. Et qui laborando et honeste vivendo magis se habiles et idoneos fecerint, aliis prius vocandi sunt juxta Privilegium Universitatis fol. 54.
Illud vero observandum est, ne sine magna et evidenti causa, minus laborans magis laboranti praeferatur, quod cavetur statuto de plus laborantibus fol. 8. [s. 383]

Quia qui in aliqua professione excellens est, non modo magnum toti Universitati affert decorem, sed etiam in auditoribus majorem profectum facit, volentes quam excellentissimos in Universitate habere Professores, statuimus, ne de una professione ad aliam facilis concedatur transitus, contra privilegium Joannis Epi. Crac.
Quemadmodum igitur de Astrologo ordinatum est in privilegio fol. 49 ut per quindecem annos in eadem Professione propter majorem experientiam acquirendam perseveret, ita in aliis professionibus fieri expedit, ut qui ad poesim vel oratoriam facultatem, aut ad Philosophiam aptus fuerit judicatus ingenio, in eadem per quinque ad minimum annos versetur. Hoc tamen nullum debet impedimentum afferre, quominus ad optionem beneficiorum, quae illum ratione ordinis concerneret, admittatur, quia nullum fiet praejudicium voluntati fundatoris, cum ea lectio ab altero legetur, quam legere hic debebat. [s. 384]

Quia Ordinarius Decano et Custodi S. Floriani duodecim Minorum Collegiatorum institutionem concredidit, quae illi ipsi de Jure competebat, vetans sub onere conscientiae et excommunicationis poena, ut invalidos et ad lectiones minos indoneos instituant: omnino necessarium esse judicantes: ut qui ad aliquam Lecturam e minori Collegio eligetur, teneatur institutionem statim sequenti die a Decano vel Custode S. Floriani respective petere, et iuramentum circa Institutionem praestari solitum de obedientia Ordinario exhibenda, Inventario rerum beneficii sui conficiendo, Bonis Ecclesiae non alienandis et alienatis, pro posse recuperandis praestare, et Literas Institutionis formatas sub manu et sigillo instituentis,

quae gratis dari debent, accipere, nec patiantur in gravamen conscientiae suae, dicti Decanus et Custos aliquem absque institutione canonica lecturas tenere.
Indignum videtur ea, quae virtuti, industriae et eruditioni debentur, per sordes aut alias vias obliquas et illicitas quaerere. Proinde statuimus, ut si quis per corruptiones aliquem gradum aut vocationem acquirere in Universitate nostra tentaverit, et ipse illo ascensu privatus censeatur, et alium expectare cogatur.
Cum nimis absurdum sit inter homines studiis deditos, vanas et superfluas expensas fieri, quarum expensarum cupiditate crescente, alii vacui remanent et gravati, prohibemus ne in iucundo suo ingressu aliqui ad Collegia vocati, prandia solemnia aut coenas apponant, sed sufficiat dare prandium pro Communitate ordinarie, uno atque altero ferculo lautius, et singulis Collegiatis illius Collegii, ad quod ingreditur, unam vini quartam apponere. Vide Conc. Trid. Sess. 24 c. 14.
[hasła: powoływanie, członek kolegium, beneficium, profesor, biskup, Kolegium Mniejsze, koszty]