Statuty Uniwersytetu Krakowskiego z 1604 r. (tzw. Dobrocieskiego)

Edycja: Statuta Uniwersytetu Krakowskiego, red. J. Szujski, „Archiwum do Dziejów Literatury i Oświaty w Polsce”, t. 2, Kraków 1882, s. 381.

De electione Decanorum.

Quamvis antiquo Statuto cautum erat, ut Decani in singulas commutationes eligentur vel reeligentur, tamen quia propter causas et rationabiles postea conclusum est et in hunc usque diem observatum, ut in facultate Theologica, Jurisconsultorum, Medica Decanatus esset annuus, et in omnibus facultatibus ne iterato cuique sed ex ordine singulis deferatur, singularum facultatum posterioribus constitutionibus de electione Decanorum standum esse decernimus. Hoc insuper adiicientes, ut Decani omnium facultatum singulis septimanis negligentias Professorum manu sua scriptas vel subscriptas, per Bedellum ad Dominum Rectorem transmittere teneantur.
[hasła: wybory, dziekan wydziału, zaniedbania, profesor, bedel, rektor uniwersytetu]