Statuty Uniwersytetu Krakowskiego z 1604 r. (tzw. Dobrocieskiego)
Edycja: Statuta Uniwersytetu Krakowskiego, red. J. Szujski, „Archiwum do Dziejów Literatury i Oświaty w Polsce”, t. 2, Kraków 1882, s. 379–381.
De Beneficiis Universitatis.
Quia grave scandalum reputatur, si homines, qui alios docent, beneficia Ecclesiastica male administrant, atque officia ad quae ratione ipsorum obligantur negligunt, statuimus, ut singulis annis [s. 380] initio commutationis aestivae diebus non legibilibus Praepositus cum Consiliariis visitet beneficia, quisque domus suae hic Cracoviae et in suburbiis consistentia ac diligenter scrutetur, an sit ex integro supellex ecclesiastica, cujus inventaria ordinate descripta in unaquaque domo esse debent; et an officia divina secundum fundatorum voluntatem peragantur. De qua visitatione ipsi Praepositi Collegiorum Domino Rectori teneant reddere rationem, ad maximum in tribus septimanis, sub poena duorum florenorum. Qui quidem secundum praestitum iuramentum partes omnes Universitatis considerare et omnes defectus corrigere est obligatus.
Pro Parochialibus etiam extra Civitatem consistentibus, singulis annis tempore vacantiarum Dominus Rector deputare tenebitur Visitatorem unum ex Professoribus, quem ad hoc magis idoneum putaverit, qui una cum Procuratore Universitatis ad Ecclesias Luborzycensem, Prossovicensem sumptu possesorum earundem descendent, et de omnibus defectibus Domino Rectori fidelem relationem facient circa finem vacantiarum, sub poena simili duorum florenorum tam per Procuratorem, quam per Visitatorem deputatum incurrenda. Domos etiam Universitatis Procura[s. 381] tor singulis annis cum uno a Rectore deputando revideat.
[hasła: beneficjum, prepozyt kolegium, konsyliarz kolegium, rektor uniwersytetu, kara pieniężna, prokurator uniwersytetu]