Statuty Uniwersytetu Krakowskiego z 1604 r. (tzw. Dobrocieskiego)
Rękopis Archiwum Uniwersytetu Jagiellońskiego, sygn. 47 ½ , s. 26–27.
De promotionibus
Statuta omnia, quae promotiones concernunt, tam antiqua fol. 21 et seq., quam recentiora fol. 52, a maioribus facta, approbamus, et ut executioni demandentur iniungimus, hoc ex[s. 27] presse adiicientes, quod idem in omnibus universitatibus et in omnibus facultatibus servari consuevit, et quod est de substantia: ut cum aliquis ad gradum baccalaureatus promoveri volet, punctum unum ex prima secunda, vel secunda secundae d. Thomae assignetur illi in convocatione, in qua a praeceptore praesentabitur et petet se promoveri, quod sequenti die teneatur explicare scholastice illud determinando et decani ac unius doctoris ad examen deputati argumenta sustinendo. Impensas vero faciat iuxta moderationem in Statut. fol. 52 expressam. Dum autem pro gradu doctoratus licentiam consequi volet, duo puncta, ex prima et tertia divi Thomae illi assignentur in convocatione doctorum, quae sequenti die in praesentia vicecancellarii et omnium doctorum facultatis explicet, expensas etiam faciat iuxta moderationem in Statutis fol. 52 et in Conclusionibus fol. 34.
Nullus ad gradus in theologia admittatur, qui tempus studii in statutis determinatum non habuerit, lectiones et disputationes et alia muneri suo incumbentia non absolverit iuxta promissionem suam. In iis enim redemptiones fieri in pecunia et dispensationes sine causa gravi concedi omnino prohibemus.
Quod si quis negligentem se in lectionibus absolvendis et gradibus obtinendis exhibuerit, alter qui, diligentior fuerit, admittatur. Ille vero nisi intra tres menses negligentiam suam purgaverit, tam ad gradum, quam ad beneficia locum suum perdat. [hasła: promocja, dziekan, wicekanclerz]
Niniejsza publikacja została sfinansowana ze środków Priorytetowego Obszaru Badawczego Heritage w ramach Programu Strategicznego Inicjatywa Doskonałości w Uniwersytecie Jagiellońskim