Statuty Uniwersytetu Krakowskiego z 1604 r. (tzw. Dobrocieskiego)
Rękopis Archiwum Uniwersytetu Jagiellońskiego, sygn. 47 ½ , s. 24–25.
De lectionibus in theologia ordinariis
Cum ad divinorum eloquiorum arcana pervenire volunt, eos in scholastica theologia primo instructos et bene fundatos esse oportet. Quapropter ordinamus, ut baccalaurei sacrae theologiae legant ex prima secundae, vel secunda secundae divi Thomae Articulos per capitula computando. Sententiarii vero legant ex prima, vel tertia divi Thomae Materias, [s. 25] quae ex magistro sententiarum explicandae essent. Doctores vero theologiae in expositione Sacrae Scripturae versentur.
In quibus lectionibus, ut ordo certus servetur, decanus Facultatis Theologicae teneatur convocare omnes facultatis suae doctores, sententiarios et baccalaureos, pro accipiendis lectionibus pridie s. Gregorii pro commutatione aestiva, et pridie s. Aegidii pro commutatione hyemali, atque in ea convocatione statuta facultatis legat. Professoresque adhortetur ad fideliter laborandum, lectionesque accurate legendas, disputationes faciendas, et alia quae ad gradum consequendum sunt necessario servanda.
Illud tamen praecipue in sententiariis et baccalaureis observetur, ad quod circa graduum istorum susceptionem iuramento se obstringunt, ut nullum officium habeant, per quod a lectionibus suis distrahantur, vel impediantur; qualia officia intelligimus arendas bonorum etiam universitatis, collegii, vel capituli.
[hasła: bakałarz teologii, wykłady, dziekan wydziału]
Niniejsza publikacja została sfinansowana ze środków Priorytetowego Obszaru Badawczego Heritage w ramach Programu Strategicznego Inicjatywa Doskonałości w Uniwersytecie Jagiellońskim