Statuty Uniwersytetu Krakowskiego z 1604 r. (tzw. Dobrocieskiego)
Rękopis Archiwum Uniwersytetu Jagiellońskiego, sygn. 47 ½ , s. 22–24.
De promotionibus et temporibus examinum aperiendorum Circa promotiones magna diligentia adhibeatur, ne indigni promoveantur, qui universitati oneri aut dedecori esse possint, quod statutis Facultatis Philosophicae sedulo cavetur. Itaque statutum de temporibus examinum volumus omnino observari, ut bis tantummodo in anno, nimirum in fine commutationis hyemalis, et in fine commutationis aestivae baccalaureorum promotiones fiant servando Statutum fol. 46. Hoc enim modo et magistri a lectionibus non avocabuntur, et promovendi, lectionibus iam absolutis, ad promotiones accedent. Magistrorum etiam promotiones sufficit semel in biennio ordinarie fieri, nisi necessitas aliud suaderet, de quo universitas iudicabit.
Nullus magister contra iuramentum suum vicecancellario aut decano praesentare aliquem audeat ad examen, si non esset suus verus et proprius discipulus, iuxta statutum de testimonio sufficientiae examinandorum fol. 14 et 16 et 17, et de quo non posset dare fideliter testimonium, quod sit scientia et moribus ad eum gradum, ad quem aspirat, idoneus, et quod habeat tempus studii determinatum, iuxta Statuta fol. 46. Lectiones pro gradu assignatas et .disputationes tam ordinarias, quam extraordinarias iuxta statutum fol. 13, 14, 16, 17 et Concl. fol. 71. Qui secus fecerit, ultra reatum peccati mortalis etiam per facultatem poena trium marcarum puniatur.
In praesentatione publica, ubi candidatorum quisque chartam diligentiae suae exhibere solet, notarius [s. 23] universitatis, aut consiliarius facultatis, chartas singulorum legat publice per ordinem, ut domini doctores et magistri tunc praesentes iudicare possint, an habeant conditiones ad gradum necessarias, et si quispiam illorum non sit aliqua infamia vel crimine notatus, iuxta statuta fol. 7 et 13 de non admittendis ad examen et Concl. fol. 71. Si cuius defectus essent notati, statim reiiciatur, et in praeceptorem, qui illum praesentavit, poena suprascripta statuatur.
Vicecancellarius pro gradu magisterii, aut decanus pro gradu baccalaureatus, cum iis, qui tempus studii non habent, aut lectiones pro gradu non impleverint, vel responsiones non fecerint, non dispenset, nisi iuxta statutum fol. 7 de vicecancellario. Et si quem in primo vel secundo examine invenerint pro gradu notabiliter non valentem, aut suspendant a determinatione, si fuerit persona notabilis, aut si non esset adeo notabilis, omnino reiiciant, iuxta statutum fol. 15. E contra, si quem ingenio conditione, vel aliis qualitatibus ceteris praestare animadverterint, locum secundum merita ei assignent, iuxta statutum fol. 15. Nolentes gravare expensis immoderatis eos, qui primam aut secundam lauream in artibus et philosophia suscipiunt, statuta antiqua servanda praecipimus de refectione examinatorum fol. 15, de compositione pro examinatoribus fol. 46, de balneo post examen habendo Stat. 14, de solvendo ad fiscum Universitatis communem et sigillo decani eodem 15 fol., de salario servitorum per baccalaureos et magistros solvendo fol. eodem, et quantum quis
pro exercitiis et lectionibus solvere teneatur. Quae tamen statuta cum ea moderatione servari volumus, ut pro gradu baccalaureatus nullus exponat ultra decem florenos, [s. 24] pro gradu vero magisterii ultra florenos triginta.
[hasła: promocja, wicekanclerz, dziekan wydziału, opłaty promocyjne, bedel]
Niniejsza publikacja została sfinansowana ze środków Priorytetowego Obszaru Badawczego Heritage w ramach Programu Strategicznego Inicjatywa Doskonałości w Uniwersytecie Jagiellońskim