Statuty Uniwersytetu Krakowskiego z 1604 r. (tzw. Dobrocieskiego)

Rękopis Archiwum Uniwersytetu Jagiellońskiego, sygn. 47 ½ , s. 18–20.

De convocatione pro accipiendis ordinariis facienda Quamvis propter certas causas a maioribus ordinatum fuerit, ut lectiones ordinariae per sortem a magistris acciperentur. Animadvertentes tamen lectiones graviores Aristotelicas plerumque iunioribus ex sorte obtigisse. Seniores autem ad artes docendas ab eadem sorte compulsos, nec certum cursum lectionum aliquando constare propter sortem potuisse. Placuit universitati, ut in posterum per ordinem senii seu vocationis ad lecturas lectiones ordinariae accipiantur, nimirum ut primo regii professores sex, qui in triennio cursum Aristotelicum tenentur absolvere, lectiones Aristotelicas inter se partiantur, nisi Trątnovicensis professor illos senio promotionis et vocationis praecedat, tunc enim iuxta Conclusionem fol. 94 ante regales lectionem acciperet. Postea alii magistri salariati lectiones ordinarias, quae restabunt, sumant. Tandem seniores bursarum et alii extraordinarii magistri ordinarias, quae reliquae fuerint, [s. 19] vel alias, quae eis placuerint, legendas ex ordine accipiant.

Quia unusquisque professorum, accepta lectione, promittit decano, se eam continuaturum bona fide et omni diligentia, ideo necessarium esse putamus, ut quisque, lectione accepta computet, quot dies in una vel duabus commutationibus, si unius vel duarum commutationum fuerit lecta, ad eam legendam habiturus sit, et ita se paret, ut in illis diebus finire eam possit. Quod quidem facile perficiet, si ante tempus omnia perspecta, meditata et bene disposita habuerit: quia scienti et bene rem intelligenti, non est difficile etiam gravem et magnam materiam brevi tempore docere.
Propterea etiam a maioribus institutum esse existimamus, ut lectiones pro hyeme die s. Aegidii, pro aestate die s. Gregorii, assumerentur in Statutis fol. 17, nec aliam ob causam ordinatum arbitramur, ut aestate pro festo Sanctae Crucis, hieme pro Carnisprivio a lectionibus philosophicis cessaretur in Statutis fol. 40, in Conclusionibus fol. 93, 128, quam ut professores habeant tempus ad meditandum et apparandum pro sequenti commutatione lectiones. Circa horarum acceptionem non permittat decanus una eademque hora plures pro uno gradu lectiones legi; sed ita ordinentur, ut singulis horis duae pro gradu baccalaureatus, duae pro gradu magisterii legantur, quia hoc modo et professores auditores plures habebunt, et auditorum ipsorum commoditati melius consuletur.
In legendis lectionibus, ne prolegumenis multis et inutilibus tempus perdant, textum breviter et ad intelligentiam accomodate explanent. Viam communem sequantur divi Thomae, tanquam fundamentum, licet viam Scoti etiam in locis dissidentiae eius a divo Thoma adducere permittantur. Theologica dicta ne admisceant [s. 20] in lectionibus suis philosophicis, nec omnia, quae apud interpretes invenerint, referre velint auditoribus suis; sed ea duntaxat, quae essent selectissima et ad captum auditorum accomodatissima. Contrarium facientes sedula animadversione decanus consideret, et eos primum poena pecuniaria rectori puniendum deferat. Tandem auctoritate rectoris a talibus exercitiis suspendat et e facultate

eiciat, vel ad tempus excludat, sub poena iuramenti eidem facultati et rectori, in prima sui universitati incorporatione praestiti, ac decem marcarum irremissibiliter solvendarum per rectorem pro tunc existentem exigenda iuxta Statuta fol. 49.
Quia studiosi a magistris lectionum auditarum testimonium petere solent, non tantum dum promoventur, sed etiam ad probandam apud seniores vel provisores suos diligentiam suam, et ad nulla beneficia capessenda ecclesiastica, ideo ordinamus, ut iuxta atiquum Statutum fol. 16, tertia die post lectionem inchoatam inscribant se in paginam professoris, ut ita certo constare valeat professori, qui eius fuerint discipuli, et quibus bona conscientia testimonium illud expetentibus dare possint. Si quis magistrorum recognitionem dare ausus fuerit non audienti aut non perseveranti, is a facultate una sexagena mulctetur, sine ulla spe restitutionis aut gratiae obtinendae.
[hasła: wykłady, oraganizacja nauczania, dziekan wydziału, rektor uniwersytetu, kara pieniężna, senior bursy, prowizor bursy, listy studentów, potwierdzenie uczęszczania na wykłady]

Niniejsza publikacja została sfinansowana ze środków Priorytetowego Obszaru Badawczego Heritage w ramach Programu Strategicznego Inicjatywa Doskonałości w Uniwersytecie Jagiellońskim