Statuty Uniwersytetu Krakowskiego z 1604 r. (tzw. Dobrocieskiego)

Rękopis Archiwum Uniwersytetu Jagiellońskiego, sygn. 47 ½ , s. 17–18.

De lectionibus ordinariis in artibus et philosophia Quia de ordinariis lectionibus in artibus et philosophia, et tempore pro illis absolvendis necessario, sunt multae et diversae conclusiones in Statutis fol. 13, 15, 55, in hac diversitate talem facimus declarationem:
Pro gradu baccalaureatus istae lectiones deputantur: 1. Grammatica Linacri, quae absolvitur duabus commutationibus. 2. Dialectica Gorscii aut Fonsecae una commutatione. 3. Rhetorica ad Herennium duabus commutationibus. 4. Philosophia Carpentarii vel Magni Alberti duabus commutationibus. 5. Vetus Ars Aristotelis una commutatione cum exercitio. 6. Posteriora Aristotelis una commutatione cum exercitio. 7. Elenchi Aristotelis una commutatione cum exercitio. 8. Physica Aristotelis una commutatione.
9. De Anima Aristotelis una commutatione cum exercitio. Sphaera Joannis de Sacro Boscko una commutatione. Calendarium Gregorianum una commutatione.
Sed hae duae lectiones postremae a baccalaureis etiam leguntur. Pro gradu magisterii hae lectiones assignantur:
Arithmetica cum Musica speculativa Joannis de Muris una commutatione. [s. 18]

Perspectiva Cantuariensis una commutatione.
Theoricae Planetarum una commutatione.
Euclides duabus commutationibus.
Topica Aristotelis duabus commutationibus.
De coelo Aristotelis una commutatione cum exercitio. De generatione et corruptione Aristotelis una commutatione cum exercitio. Metheora Aristotelis una commutatione cum exercitio. Parva naturalia Aristotelis una commutatione cum exercitio. Metaphysica Aristotelis duabus commutationibus cum exercitio.

Ethica, Politica et Oeconomica Aristotelis duabus commutationibus cum exercitio. [hasła: wykłady, program zajęć, sztuki wyzwolone, filozofia, bakalureat, magisterium]

Niniejsza publikacja została sfinansowana ze środków Priorytetowego Obszaru Badawczego Heritage w ramach Programu Strategicznego Inicjatywa Doskonałości w Uniwersytecie Jagiellońskim