Statuty Uniwersytetu Krakowskiego z 1604 r. (tzw. Dobrocieskiego)

Rękopis Archiwum Uniwersytetu Jagiellońskiego, sygn. 47 ½ , s. 9-10.

De vita et honestate collegiatorum

Severitas iudiciorum et disciplinae tam apud dominum rectorem quam in facultatibus et collegiis restituatur, et hoc omnibus residentibus sit propositum, ut vitia extirpentur, et scandala procul sint ab iis, qui aliis vivendi norma esse debent. Si quis igitur fuerit contentiosus, rixosus, contumeliosus, aut percussor, puniatur iuxta conclusionem universitatis in rectoratu Martini Crokier factam, si vero fuerit potationi deditus, lusor aut concubinarius, vel aliquod aliud scandalum admiserit, et de hoc convictus fuerit, pro una vice puniatur detractione ter[s. 10] tiae partis distributionis vel salarii sui annui, pro secunda vice media parte, pro tertia tota dismembratione et salario, pro quarta, ascensu privetur et data incorrigibilitate de collegio ac etiam de universitate excludatur.

Ut per decentiam habitus extrinseci morum honestas intrinseca ostendatur, ordinamus, ut professores vestes proprio congruentes ordini semper deferant, potissimum vero in actibus publicis universitatis bireta, insignia doctoratus et magisterii sui, togas, epitogia et caputia, cum ad hoc non solum statutis universitatis fol. 14. 40. sed etiam legibus ecclesiasticis ex praescripto Concilii Trid. Sess. 14. c. b. et Consistit. Synodalium fol. 8 teneantur, neque coloribus prohibitis rubeis, viridibus, vel aliquo vario utantur. Si quis habitum decentem non detulerit pro prima vice puniatur poena 8 grossorum, pro secunda 16. grossorum, pro tertia 24 grossorum, pro quinta dismembratione privetur.

[hasła: rektor uniwersytetu, prepozyt kolegium, członek kolegium, wynagrodzenie, kara pienieżna, kara wykluczenia, ubiór, insygnia, toga]

Niniejsza publikacja została sfinansowana ze środków Priorytetowego Obszaru Badawczego Heritage w ramach Programu Strategicznego Inicjatywa Doskonałości w Uniwersytecie Jagiellońskim