Statuty Uniwersytetu Krakowskiego z 1604 r. (tzw. Dobrocieskiego)
Rękopis Archiwum Uniwersytetu Jagiellońskiego, sygn. 47 ½ , s. 5-6.
De beneficiis universitatis
Quia grave scandalum reputatur, si homines, qui alios docent, beneficia ecclesiastica male administrent, atque officia ad quae ratione ipsorum obligantur negligant, statuimus, ut singulis annis initio commutationis aestivae diebus non legibilibus praepositus cum consiliariis visitet beneficia, quisque domus suae hic Cracoviae et in suburbiis consistentia ac diligenter scrutetur, an sit ex integro supellex ecclesiastica, cuius inventaria ordinate descriptaa in unaquaque domo esse debent; et an officia divina secundum fundatorum voluntatem peragantur. De qua visitatione ipsi praepositi collegiorum domino rectori teneantur reddere [s. 6] rationem post confirmationem ad maximum in tribus septimanis, sub poena duorum florenorum. Qui quidem secundum praestitum iuramentum partes omnes universitatis considerare et omnes defectus corrigere est obligatus.
Pro parochialibus etiam extra civitatem consistentibus, singulis annis tempore vacantiarum dominus rector deputare tenebitur visitatorem unum ex professoribus, quem ad hoc magis idoneum putaverit, qui una cum procuratore universitatis ad ecclesias Luborzycensem, Prossoviensem, Corcinensem, Premykoviensem sumptu possessorum earundem descendent, et de omnibus defectibus domino rectori fidelem relationem facient circa finem vacantiarum, sub poena simili duorum florenorum tam per procuratorem, quam per visitatorem deputatum incurrenda. Domos etiam universitatis procurator singulis annis cum uno a rectore deputando revideat.
a Nadpisane.
[hasła: beneficjum, prepozyt kolegium, konsyliarz kolegium, rektor uniwersytetu, kara pieniężna, prokurator uniwersytetu]
Niniejsza publikacja została sfinansowana ze środków Priorytetowego Obszaru Badawczego Heritage w ramach Programu Strategicznego Inicjatywa Doskonałości w Uniwersytecie Jagiellońskim