Iuris municipalis Maydeburgensis liber vulgo Weichbild nuncupatus ex vetustissimis exemplaribus vigillanti opera nuper Latinitati datus, summaque cum diligentia recognitus, adiunctis simul glossis et textus interpretationibus ad id necessariis […], [ed. Nicolaus Iaskier] Samosci Anno Domini MDCII.
Proemium
Transcriptio Maciej Mikuła

[fol. * ij recto] Reverendissimo in Christo patri et Domino D. Petro Tomicio, Dei gratia episcopo Cracoviensi, et Regni Poloniae Vicecancellario, Domino ac patrono clementissimo, Nicolaus Iaskerus bonarum artium ac philosophiae cultor, senatus urbisque Cracoviensis a secretis, foelicitatem, obsequentissimamque sui commendationem.

Omnis mortalium labor et conatus, dignissime praesul, duplici voluitur contineturque vita, operosa videlicet, quam et activam aiunt, et contemplativa, quisque enim aut alteram, aut utramque per vices elegisse sibi et colere amplectique conspicitur: prout cuiusque natura aut asuetudo a teneris fert atque patitur, foelicem sese in eiusmodi vitae delectu suosque sequaces existimans, hinc videre licet plurimos fuisse ac esse, qui nihil foelicius, nihil iucundius, nihil divinius, meliusue in vita habeant, quami naturae arcana, rerum omnium causas, bonarum artium principia; et secretissima ac dfficillima quaeque animo contemplari, investigare ac rimari profundius: novi quidpiam effingendum aut veteribus lucem addendum. Videas contra non paucos cura perpetua et gravi sollicitudine rerum suarum aut publicarum premi et distineri atque angi, utilitatem tantum spectantes, prodesseque sollicitos seu intentos, cum sibipsis domuique et soboli, tum patriae ipsi, cuius amor apud praeclaros quosque privato commodo antefertur. Sed mihi neutri eorum recte sentire videntur, cum neque hi soli per se, neque illi subsistere possunt; nisi inter se mutuas traderent operas: quemadmodum consilium nullum esse, nisi utaris; et frustra quis extra belligeratur, nisi domi prius consulat: sic alta rerum investigatio, si non ad aliquam vitae utilitatem referatur, inanis, ridiculaque est: et item temeraria quaeque actio efficitur, deviaque, ni matura providentia veniat, quod in quibusque rebus colligere facile est: vicissitudo enim et alternum rerum studium, commendabilia facit omnia. Unde hoc vitae genus quod approbo, mihi quoque contigisse gaudeo: plurimum siquidem dierum meorum, Antistes clarissime hac fere vicissitudine et alternatione peregi atque transmisi; partim bonis artibus, partim officiis publicis, magis, quam privatis insudando; illud maxime curae habens, patriae et reipublicae obsequiis fidelissime prodesse, vel eo ipso me vixisse testari volens. [fol. * ij verso] Quare iamiam magis officiossae addictus vitae, Cracoviensis reipublicae inserviens, iuris municipalis Maydeburgensis quo urbs illa, et aliae ex aequo civitates regni utuntur, depravati, et admodum obscuri, quodque iam pridem, nimio plus, mendis conspurcatum viciatumque est, adeo, ut ne doctis quidem facile intelligi possit, castigandi, limandi, instaurandique provinciam suscepi: magnitudo et siquidem rei, difficultasque ac plurimae curae, sed et livor invidentium edax, iudiciumque perversum, a proposito me deterrebant, et avocabant; publicae tamen utilitatis et patriae amor e diverso alliciebat, omnemque obicem perfregit, dedecorosum et indignum iniquumque ac damnosum reputans, tam necessario pignore, cum seniores civitatum, ac iudices rectoresque, tum cives bonos carere, quodquidem istorum iustitiae et pacis civilis norma est et profugium, illis vero aequi iudicii est regula et veluti perpendiculum, a quo vel latum unguem abire summum nefas est. Conquisitis itaque vetustissimis eiusdem operis exemplaribus, omnem adhibui curam, ut singulis explossis mendis, pro ingenii tenuitate, et quatenus per maxima negocia licuit, genuinus ac germanus iuris Maydeburgen[sis] sensus in Latinum versus in communem prodiret utilitatem: articulorumque ac paragraphorum infallax et

{et} iusta ad ius provinciale Saxonicum esset coaptatio, quodque ad latissimos legum imperialium, sacrorumque canonum fontes, a quibus omnis iurium municipalium veritas intelligentiaque perfectior dependet, ex iis quae in glossis annotatae sunt allegationibus, facilior pateret recursus, diligenter efficere curavi: idque stilo humili ac familiari, omnem posthabendo verborum curiosam elegantiam, magis consulere volens proborum sinceritati, quam curiosorum loquacitati. Et quia malitia hominum his diebus eo processit, Praesul amplissime, ut nil tutius fecerit quisquam, quam scelus quodpiam: id enim nunc non probro sed laudi ac honori est, bonum quodvis optima intentione et proposito factum, pessimum ab improbis reputatur, si non fautoribus patronisque summis ac potentissimis fuerit commendatum. Proinde tam frugiferum et pernecessarium opus nemini iustius quam tuae R.P. patrocinio venit devovendum, cuius utriusque vitae exercitatio in tua R.D. abunde relucet, doctrina incomparabilis, legum iuriumque omnium peritia, iudicium acre, fidum consilium, amor patriae bonique publici, et omnium studiorum, studiosorumque singularis favor, apud omnes praedicatur, vereque celebatum. Quare incredibilis R.P. tuae prudentia, et summa autoritas toti mundo vulgata, propositi mei boni sit contra aemulos clypeus et obex: tanta enim egregiarum virtutum specimina et exempla probitasque vitae in tua P. refulgent, ut unius tui ipsius forma satis sit omnibus ad recte vivendum, cuiusvis status mortalibus: taceo [fol. n.n.] pietatem, taceo liberalitatem, et munificentiam, taceo stupendam in omnes animi cui benevolentiam, quibus virtutibus nobile genus tuum illustrasti. Sub tui igitur tanti nominis patrocinio ac tutela P.D. patiare opus hoc diligentissime recognitum atque repurgatum, in communem prodire utilitatem, quod eo gravius regni incolis et cunctis iurium studiosis fecerit T.P. si benigne calculo tanti censoris fuerit comprobatum. Novi siquidem singularem tuae R.P. in me gratiam, novi in cunctos supplices T.D. paternum affectum. Tuere itaque a morsibus invidorum, calumniisque aemulorum, vituperiis malignantium, tam commodum utileque opus, meque clientulum suum, ut solet sua foveat gratia, et complecti non dedignetur, factura mihi ceterisque animi conatum promptiorem maiora tentandi aggrediendique. Vale decus et praesidium patriae nostrae et studiosorum asylum diu, et quam optime, Cracoviae mense Aprili Anno M.D.XXXV.