Statuty Bursy Prawników (Długosza) Uniwersytetu Krakowskiego z 1485 r. z dodatkami z lat 1492–1579.
Rękopis Biblioteki Kórnickiej, sygn. 802, k. 31r
Odczyt: Marcin Baster
Statutum in rectoratu magnifici viri domini Adami de Bothyn, artium et medicine doctoris, rectoris alme Universitatis studii Cracoviensis ac phisici regie maiestatis Sigismundi Dei gratia, regis Polonie, etc. factuma
Nova quedam et contra leges consuetas inobediencia quorundam iuris pontificii doctorum Bursam Canonistarum inhabitantium exorta erat, qui iurisdicioni seniorumb ceperunt esse rebelles, nec statuta omnibus et singulis in illa domo morantibusc comunia stutinere voluerunt se avellendo, nescimus qua racione permoti: quod ad nostras pervenit aures, Nobis et senioribus doctoribus cum decanis omnium facultatum in Collegio dominorum Canonistarum in corona consilii sedentibus supputamentis sive rationi intendendo, a procuratore studii nostri factis, senioribus Mathia de Sydlow sacre theologie professore et canonico Cracoviensi, Joanne de Costan iuris pontifici doctore per dominum doctorem Gorra substituto, Joanne de Lesznicza sacre theologie decano, Joanne de Skawijna sacri uris doctore, decano facultatis eiusdem, Nicolao do Coprowyncia, decretorum doctore et ordinario tunc universitatis procuratore: Martino de Zarnowecz decano facultatis artium. Anno a natali Cristiana 1511. undecima Aprilis. Quo animadverso nos huic malo occurentes cum predictis doctoribus, senioribus et decanis visum est, et mature conclusum uno omnium consensu, bene primum negotium metiendo, decrevimus igitur et statuimus et de facto decernimus firmum habere volentes, ut peramplius quisque et cujuscunque status fuerit dictam bursam incolens, sive sit doctor cuiusque facultatis, sive magister vel baccalarius, studens, prelatus sive sacerdos qualiscunque sortis; sintd statutis dicte burse et senioris obedientie et domus clausure subditi. Et si quempiam ex istis post horam solitam clausure, iuxta statuta venire ad domum acciderit, extunc senior cum intromittere iubeate penam tumf totiens quotiens evenerit, ab eo quatuorgrossorumg exigat. Nemo insuper privatam audeat habere clavem, nisi senior eiusdem burse; doctores tum volumus ab actibus, qui in bursa soliti sunt fieri, esse duntaxat absolutos. Datum ex edibus nostris XXVI. Aprilis, anno ut supra.h
a Na lewym marginesie: NB p( rocurato) r un(iversita)t[ is ex iure pontifici]; Seniori o[ be] dienti[ a]; obedientia senioribus [...] omnibus [...]; omnes statutis sint subditi; Poena in ta[ rdo] venientes g[ r] <1>4. Skreślona, nieczytelna nota. Na prawym marginesie: promotos in universitate[?] fol. 31. b Poprawione z: senioris. [hasła: nieposłuszeństwo, równość wobec prawa]
c Poprawione z: morantem. d Dopisano: omnes. e Dopisano: et. f Poprawion na: semper.
g Dopisano: decem poprawiając na: quatuordecem. h Następuje słabo czytelny dopisek: Alium non [...] quod [...] non [...].
[k. 31v– 32r; Zatwierdzenie przez króla Zygmunta I zakupu czynszy wykupnego zap i sanego na dobrach Mników i O kleś na należacych do Mikołaja Frykacza przez Stanisław a Bargiela dokt ora praw z 1521 r. Zakup dotyczy altarii w kościele św. Anny z fundacji doktora medycyny Adama z Łowicza]
Niniejsza publikacja została sfinansowana ze środków Priorytetowego Obszaru Badawczego Heritage w ramach Programu Strategicznego Inicjatywa Doskonałości w Uniwersytecie Jagiellońskim