Statuty Kolegium Prawników (Collegium Iuridicum) Uniwersytetu Krakowskiego z 1719 r.

Rękopis Archiwum Uniwersytetu Jagiellońskiego, sygn. 53, s. 16-17

Statutum VII

De anniversariis in tempore praescripto celebrandis Sicut nulla dies excipitur, qua pro viventibus et pro quibuslibet necessitatibus dominus non deprecetur; ita nulla dies (iux. can. penult. de Consecr. dist. 1.) excipi debet, qua pro animabus fidelium, maxime pro quibus obligati sumus orare preces domino in missarum sollennitatibus non fundantur. Ideo statuimus et clarissimum praepositum domus pro tempore existentem praesenti statuto obligamus, ut anniversaria per collegium celebrari solita statis et a fundatoribus praescriptis ac hic ad finem Libri Statutorum connotatis temporibus, etiam in casu non solutionis census pro aliquo anniversario provenientis, de communi collegii massa, aut in defectu huius, suo interim peculio (modo ex censibus vindicandis speretur refusio) celebrari, pro celebrandis clarissimos collegas invitari, absentes vero fideliter, nullo habito personarum respectu, nisi sint in negotio collegii, universitatis, aut vera infirmitate detineantur, connotari curet, et eosdem absentes portione pro anni[s. 17] versarii interessentia debita, inter praesentes et anniversario interessentes dismembranda, non debere gaudere sciat. Qui enim onus sponte susceptum supportare recusat, emolumento ex illo provenienti privari debet (c. Licet et ibi DD. de Vot. et vot. redempt.).
[hasła: prepozyt kolegium, msze za zmarłych, wypłata pensji]